monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 15 > Psalmi, 19 > bkeCod.16.99r > 2
Hieronymus, Vita Malchi monachi captivi, 1. <<<     >>> 3.

Hieronymus, Vita Malchi monachi captivi, 2.

1 Adolescentulus morabatur in Syria Hieronymus.
2 - Maronia [Mss. Maronias] triginta ferme millibus ab Antiochia urbe Syriae, haud grandis ad Orientem distat viculus.
3 Hic post multos vel dominos, vel patronos, dum ego adolescentulus morarer in Syria, ad papae Evagrii necessarii mei possessionem devolutus est, quem idcirco nunc nominavi, ut ostenderem, unde nossem quid scripturus sum.
4 Erat igitur illic quidam senex nomine Malchus, quem nos Latine regem possumus dicere, Syrus natione et lingua, ut revera eiusdem loci indigena.
5 Anus quoque in eius contubernio valde decrepita, et iam morti proxima videbatur: tam studiose ambo religiosi, et sic Ecclesiae limen terentes, ut Zachariam et Elisabeth de Evangelio crederes, nisi quod Ioannes in medio non erat.
6 De his cum curiose ab accolis quaererem quaenam esset eorum copula: matrimonii, sanguinis, an spiritus?
7 omnes voce consona, sanctos et Deo placitos, et mira nescio quae respondebant.
8 Qua cupiditate illectus, adorsus sum hominem, et curiosius sciscitans rerum fidem, haec ab eo accepi:
Hieronymus HOME

csg558.181 csg579.185

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik